Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19

9:1 quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens

9:2 Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem

9:2 Partiti quelli, entrò Giuditta nel suo oratorio, e vestita di cilicio sparse di cenere la sua testa, e prostratasi dinanzi al Signore, a lui alzava sue voci dicendo:. Signore Dio del padre mio Simeon, il quale gli mettesti in mano la spada per punire quegli stranieri, i quali per infame passione violaromo, e maltrattano una vergine facendole vergogna:

9:3 et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in captivitatem et omnem praedam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quaeso te Domine Deus meus mihi viduae

9:4 tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc factum est quod ipse voluisti

9:5 omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in providentia tua posuisti

9:6 respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in multitudine bellatorum

9:7 sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt eos

9:8 tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos

9:9 sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et in corribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis gloriantur

9:10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi

9:11 erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui

9:11 Ed essi non hanno, come Dio nostro se tu, il quale fin ab antico struggi gli eserciti, e ti nomi il Signore. Alza il tuo braccio, come già altre volte, e colla tua virtù conquidi la loro possanza vada a terra ai colpi dell'ira tua il poter di costoro; i quali si promettono di violare il tuo Santuario, di contaminare il tabernacolo, che porta il tuo nome, e di recidere colla spada il corno del tuo altare. E le genti tutte conoscano, come Dio se tu, e altro non havvenne fuori di te.

9:12 fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur

9:13 capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex labiis caritatis meae

9:14 da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut evertam illum

9:15 erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit eum

9:16 non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio

9:17 Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia praesumentem

9:18 memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua sanctificatione permaneat

9:19 et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius praeter te