Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25

1:1 Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quae est in superioribus Galileae supra Naasson post viam quae ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet

1:1 Tobia della tribù, e della città di Nepbthali (la quale è nella parte superiore della Galilea di là da Naaflon, dietro alla strada, che mena a ponente, ed ha a finistra la città di Sepbet),

1:2 cum captus esset in diebus Salmanassar regis Assyriorum in captivitate tamen positus viam veritatis non deseruit

1:2 Essendo stato fatto prigioniero a tempo di Salmanasar re degli Assiri, nella stessa sua schiavitù non abbandono la via della verità,

1:3 ita ut omnia quae habere poterat cotidie concaptivis fratribus qui erant ex genere inpertiret

1:4 cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere

1:4 Talmente che di tutto quel, che poteva avere, ne faceva parte ogni dì ai fratelli compagni di sua schiavitù, che eran della sua stirpe. Ed essendo egli dei più giovani tra tutti quelli della tribù di Nephthali, nulla fece di puerile nelle sue azioni.

1:5 denique cum irent omnes ad vitulos aureos quos Hieroboam fecerat rex Israhel hic solus fugiebat consortia omnium

1:6 et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israhel omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens

1:7 ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem

1:7 Ma se n'andava a Gerusalemme al tempio del Signore ad adorarvi il Signore Dio d'Israele, offerendo puntualmente tutte le sue primizie, e le sue decime,. In guisa tale che il terzo anno dava ai proseliti, e ai forestieri tutta la decima.

1:8 haec et his similia secundum legem Dei puerulus observabat

1:9 cum vero factus esset vir accepit uxorem Annam ex tribu sua genuitque ex ea filium nomen suum inponens ei

1:10 ab infantia timere Deum docuit et abstinere ab omni peccato

1:11 igitur cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Nineve cum omni tribu sua

1:12 et omnes ederent ex cibis gentilium iste custodivit animam suam et numquam contaminatus est in escis eorum

1:12 Quando adunque egli colla moglie, e col figliuolo fu condotto schiavo nella, città di Ninive con tutta la sua tribù,. Tutti gli altri mangiando de cibi de Gentili, egli custodì l'anima sua, e giammai si contaminò colle loro vivande.

1:13 et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis

1:14 et dedit ei potestatem quocumque vellet ire habens libertatem quaecumque facere voluisset

1:15 pergebat ergo per omnes qui erant in captivitate et monita salutis dabat eis

1:16 cum autem venisset in Rages civitatem Medorum et ex his quibus honoratus fuerat a rege habuisset decem talenta argenti

1:16 Egli adunque andava visitando tutti quelli, che erano in cattività, e dava loro ricordi di salute. or Essendo egli arrivato a Rages città dei Medi, e avendo riscosso dicci talenti di argento di quello, ond'era stato graziato dal re,

1:17 et cum multa turba generis sui Gabelum egentem videret qui erat ex tribu eius sub chirografo dedit illi memoratum pondus argenti

1:18 post multum vero temporis mortuo Salmanassar rege cum regnaret Sennacherim filius eius pro eo et filios Israhel exosos haberet in conspectu suo

1:19 Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis

1:20 esurientes alebat nudis vestimenta praebebat et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat

1:21 denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Iudaea plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israhel Tobias sepeliebat corpora eorum

1:21 Dava da mangiare agli affamati, vestiva gl`ignudi, e dava con sollecitudine sepoltura a morti, e agli uccisi. E finalmente essendo tornato il re Sennacherib fuggitivo dalla Giudea per ragion del flagello, onde lo avea percosso Iddio per le sue bestemmie, e molti per ira mettendo a morte de' figliuoli d'Israele, Tobia seppelliva i loro corpi.

1:22 at ubi nuntiatum est regi iussit eum occidi et tulit ei omnem substantiam eius

1:23 Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum

1:24 post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius

1:24 Ma Tobia fuggitosi ignudo col suo figliuolo, e colla moglie, stette nascosto, perchè era amato da molti. Ma di lì a quarantacinque giorni il re fu ucciso da suoi figliuoli. E Tobia se ne tornò a casa sua, e gli furon restituiti tutti i suoi beni.

1:25 et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas eius restituta est ei