Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

14:1 et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum

14:2 conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven

14:3 quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit

14:4 reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace

14:5 in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis

14:6 prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam

14:6 E al punto di sua morte chiamò a se il figliuolo Tobia, e sette giovanetti figliuoli di lui suoi nipoti, e disse loro:. Ell'è imminente la rovina di Ninive, imperochè non cade per terra la parola del Signore: e i nostri fratelli, che sono dispersi fuor della terra d'Israele, vi torneranno.

14:7 omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum

14:7 E tutto il paese deserto sarà ripopolato, e la casa di Dio, che fu ivi data alle fiamme, farà ristorata di nuovo, e torneranno colà tutti quelli, che temon Dio.

14:8 et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea

14:8 E le genti abbandoneranno gl'idoli loro, e verranno a Gerusalemme, e ivi abiteramno.

14:9 et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel

14:9 E tutti i re della terra saranno ivi in letizia, adorando il re d'Israele.

14:10 audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi

14:11 et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua

14:12 nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc

14:13 video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei

14:13 Adesso poi, figliuoli miei, ascoltate me, e non vogliate restarvi quà; ma quando che avvenga, che abbiate accanto a me seppellita nello stesso sepolcro la madre vostra, quel giorno stesso movetevi per partirvi di quà. Perocchè io veggo, che la sua iniquità la condurrà al suo termine. Or tutta la fua parentela, e tutti i suoi discendenti perseverarono nel ben vivere, e nelle operazioni sante, talmente che furon cari sì a Dio, e sì agli uomini, e a tutti gli abitanti del paese.

14:14 factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos

14:15 invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum

14:16 et conpletis annis nonaginta et novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum