Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
5:1 et conversus sum et levavi oculos meos et vidi et ecce volumen volans
5:1 E mi voltai, e alzai gli occhi, e vidi un volume, che svolazzava.
5:2 et dixit ad me quid tu vides et dixi ego video volumen volans longitudo eius viginti cubitorum et latitudo eius decem cubitorum
5:3 et dixit ad me haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae quia omnis fur sicut ibi scriptum est iudicabitur et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur
5:3 E quegli disse a me: Che vedi tu? Ed io dissi: Io veggo un volume, che vola, lungo venti cubiti, e largo dieci. E quegli disse a me: Questa è la maledizione, che si spande sopra tutta quanta la terra; perocché tutti i ladri secondo quello, che ivi sta scritto, saran condannati, e tutti quelli, che spergiurano, saran per esso egualmente condannati.
5:4 educam illud dicit Dominus exercituum et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter et commorabitur in medio domus eius et consumet eam et ligna eius et lapides eius
5:4 Io lo metterò fuora, dice il Signore Dio degli eserciti, e caderà sulla casa del ladro, e sulla casa di quelli, che giurano il falso nel nome mio, e si poserà nel mezzo delle loro case, e le consumerà col legname, e co' sassi.
5:5 et egressus est angelus qui loquebatur in me et dixit ad me leva oculos tuos et vide quid est hoc quod egreditur
5:6 et dixi quidnam est et ait haec est amphora egrediens et dixit haec est oculus eorum in universa terra
5:6 E usci fuora l'Angelo, che parlava in me, e mi disse: Alza gli occhi tuoi, e vedi, che sia quello, che comparisce. E io dissi: Che cosa è mai? Ed egli disse: Ell'è un anfora, che vien fuora. E soggiunse: ella è quei ch'ei veggono in tutta la terra.
5:7 et ecce talentum plumbi portabatur et ecce mulier una sedens in medio amphorae
5:7 Ed ecco un talento di piombo tenuto per aria e una donna, che sedeva in mezzo all'anfora.
5:8 et dixit haec est impietas et proiecit eam in medio amphorae et misit massam plumbeam in os eius
5:8 E quegli disse: Questa è l' empietà. Ed ei gettola nel fondo dell'anfora, e sulla bocca di essa pose la massa di piombo.
5:9 et levavi oculos meos et vidi et ecce duae mulieres egredientes et spiritus in alis earum et habebant alas quasi alas milvi et levaverunt amphoram inter terram et caelum
5:9 E alzai i miei occhi, e osservai, ed ecco che venner fuora due donne, e il vento movea le loro ali, e avevano le ali come di nibbio, e alzaron l'anfora tra terra, e cielo.
5:10 et dixi ad angelum qui loquebatur in me quo istae deferunt amphoram
5:11 et dixit ad me ut aedificetur ei domus in terra Sennaar et stabiliatur et ponatur ibi super basem suam
5:11 Ed io dissi ali' Angelo, che parlava in me : Dove portan elleno l'anfora?. Ed ei disse a me: Nella terra di Sommar, affinchè ivi siale edificata una casa, e ivi sia collocata, e posta sulla sua base.