Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
9:1 tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea
9:1 Darauf rief Tobias den Raphael und sagte zu ihm:
9:2 si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiae tuae
9:2 »Bruder Asarja, nimm einen Knecht und zwei Kamele mit dir und ziehe nach Rages in Medien zu Gabael; hole mir das Geld und bringe ihn mir selbst zur Teilnahme an der Hochzeit her;
9:3 tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas
9:3 denn Raguel hat mich beschworen, von hier nicht wegzugehen.
9:4 scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima eius
9:4 Mein Vater aber zählt die Tage, und wenn ich zu lange auf mich warten lasse, wird er sich sehr grämen«.
9:5 et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius adiuramentum spernere non possum
9:5 Da reiste Raphael hin, kehrte bei Gabael ein und überreichte ihm den Schuldschein; der aber brachte die versiegelten Säckchen und übergab sie ihm.
9:6 tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam
9:6 Dann machten sie sich zusammen am andern Morgen früh auf den Weg und kamen zur Hochzeit; und Gabael segnete den Tobias und seine Frau.
9:7 indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias
9:8 cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deum
9:9 et dixit benedicat te Dominus Deus Israhel quia filius es viri optimi et iusti et timentis Deum et elemosynas facientis
9:10 et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes vestros
9:11 et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israhel qui regnat in saecula saeculorum
9:12 cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant