Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45
105:1 alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius

105:2 cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius

105:3 laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum

105:4 quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper

105:5 mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius

105:6 semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius

105:7 ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius

105:8 memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes

105:9 quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac

105:10 et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum

105:11 dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae

105:12 cum essent numero breves paucissimos et incolas eius

105:13 et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum

105:14 non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges

105:15 nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari

105:16 et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit

105:17 misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph

105:18 humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius

105:19 donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum

105:20 misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum

105:21 constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae

105:22 ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret

105:23 et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham

105:24 et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius

105:25 convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius

105:26 misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum

105:27 posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham

105:28 misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos

105:29 convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum

105:30 dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum

105:31 dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum

105:32 posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum

105:33 et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum

105:34 dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus

105:35 et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum

105:36 et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum

105:37 et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus

105:38 laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos

105:39 expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem

105:40 petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos

105:41 disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina

105:42 quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum

105:43 et eduxit populum suum in exultatione electos suos in laetitia

105:44 et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt

105:45 ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant