Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
95:1 laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro

95:2 praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei

95:3 quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos

95:4 quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt

95:5 quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt

95:6 venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos

95:7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius

95:8 hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra

95:9 sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea

95:10 quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde

95:11 et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam