Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

103:1 ipsi David benedic anima mea Domino et omnia quae intra me sunt nomini sancto eius

103:2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius

103:3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas

103:4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus

103:5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua

103:6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus

103:7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas

103:8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors

103:9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur

103:10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis

103:11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se

103:12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras

103:13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se

103:14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus

103:15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit

103:16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum

103:17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum

103:18 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea

103:19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur

103:20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius

103:21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius

103:22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino