Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 2 3 4 5 6 7 8

114:1 alleluia in exitu Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro

114:2 facta est Iudaea sanctificatio eius Israhel potestas eius

114:3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum

114:4 montes exultaverunt ut arietes colles sicut agni ovium

114:5 quid est tibi mare quod fugisti et tu Iordanis quia conversus es retrorsum

114:6 montes exultastis sicut arietes et colles sicut agni ovium

114:7 a facie Domini mota est terra a facie Dei Iacob

114:8 qui convertit petram in stagna aquarum et rupem in fontes aquarum