Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

115:1 non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam

115:2 super misericordia tua et veritate tua nequando dicant gentes ubi est Deus eorum

115:3 Deus autem noster in caelo omnia quaecumque voluit fecit

115:4 simulacra gentium argentum et aurum opera manuum hominum

115:5 os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt

115:6 aures habent et non audient nares habent et non odorabuntur

115:7 manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt non clamabunt in gutture suo

115:8 similes illis fiant qui faciunt ea et omnes qui confidunt in eis

115:9 domus Israhel speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est

115:10 domus Aaron speravit in Domino adiutor eorum et protector eorum est

115:11 qui timent Dominum speraverunt in Domino adiutor eorum et protector eorum est

115:12 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis benedixit domui Israhel benedixit domui Aaron

115:13 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus

115:14 adiciat Dominus super vos super vos et super filios vestros

115:15 benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram

115:16 caelum caeli Domino terram autem dedit filiis hominum

115:17 non mortui laudabunt te Domine neque omnes qui descendunt in infernum

115:18 sed nos qui vivimus benedicimus Domino ex hoc nunc et usque in saeculum