Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
141:1 intellectus David cum esset in spelunca oratio
141:2 dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum
141:3 pone Domine custodiam ori meo et ostium circumstantiae labiis meis
141:4 non declines cor meum in verba malitiae ad excusandas excusationes in peccatis cum hominibus operantibus iniquitatem et non communicabo cum electis eorum
141:5 corripiet me iustus in misericordia et increpabit me oleum peccatoris non inpinguet caput meum quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum
141:6 absorti sunt iuncti petrae iudices eorum audient verba mea quoniam potuerunt
141:7 sicut crassitudo terrae erupta est super terram dissipata sunt ossa nostra secus infernum
141:8 quia ad te Domine Domine oculi mei in te speravi non auferas animam meam
141:9 custodi me a laqueo quem statuerunt mihi et ab scandalis operantium iniquitatem
141:10 cadent in retiaculo eius peccatores singulariter sum ego donec transeam