Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalmi
LN·EN·DE

1 2 3 4 5 6 7 8

142:1 intellectus David cum esset in spelunca oratio

142:2 voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum

142:3 effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio

142:4 in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi

142:5 considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam

142:6 clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium

142:7 intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me

142:8 educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi

Mark · 9 · 1 — daily verse
MMXXVI