Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32
22:1 in finem pro adsumptione matutina psalmus David
22:2 Deus Deus meus quare me dereliquisti longe a salute mea verba delictorum meorum
22:3 Deus meus clamabo per diem et non exaudies et nocte et non ad insipientiam mihi
22:4 tu autem in sancto habitas Laus Israhel
22:5 in te speraverunt patres nostri speraverunt et liberasti eos
22:6 ad te clamaverunt et salvi facti sunt in te speraverunt et non sunt confusi
22:7 ego autem sum vermis et non homo obprobrium hominum et abiectio plebis
22:8 omnes videntes me deriserunt me locuti sunt labiis moverunt caput
22:9 speravit in Domino eripiat eum salvum faciat eum quoniam vult eum
22:10 quoniam tu es qui extraxisti me de ventre spes mea ab uberibus matris meae
22:11 in te proiectus sum ex utero de ventre matris meae Deus meus es tu
22:12 ne discesseris a me quoniam tribulatio proxima est quoniam non est qui adiuvet
22:13 circumdederunt me vituli multi tauri pingues obsederunt me
22:14 aperuerunt super me os suum sicut leo rapiens et rugiens
22:15 sicut aqua effusus sum et dispersa sunt universa ossa mea factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei
22:16 aruit tamquam testa virtus mea et lingua mea adhesit faucibus meis et in limum mortis deduxisti me
22:17 quoniam circumdederunt me canes multi concilium malignantium obsedit me foderunt manus meas et pedes meos
22:18 dinumeraverunt omnia ossa mea ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me
22:19 diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem
22:20 tu autem Domine ne elongaveris auxilium tuum ad defensionem meam conspice
22:21 erue a framea animam meam et de manu canis unicam meam
22:22 salva me ex ore leonis et a cornibus unicornium humilitatem meam
22:23 narrabo nomen tuum fratribus meis in media ecclesia laudabo te
22:24 qui timetis Dominum laudate eum universum semen Iacob magnificate eum
22:25 timeat eum omne semen Israhel quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit
22:26 apud te laus mea in ecclesia magna vota mea reddam in conspectu timentium eum
22:27 edent pauperes et saturabuntur et laudabunt Dominum qui requirunt eum vivent corda eorum in saeculum saeculi
22:28 reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium
22:29 quoniam Dei est regnum et dominabitur gentium
22:30 manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram
22:31 et anima mea illi vivet et semen meum serviet ipsi
22:32 adnuntiabitur Domino generatio ventura et adnuntiabunt iustitiam eius populo qui nascetur quem fecit