Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

36:1 dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius

36:2 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium

36:3 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret

36:4 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit

36:5 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes

36:6 iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine

36:7 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt

36:8 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos

36:9 quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen

36:10 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde

36:11 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me

36:12 ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare