Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
36:1 in finem servo Domini David
36:2 dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius
36:3 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium
36:4 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
36:5 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit
36:6 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
36:7 iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine
36:8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
36:9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos
36:10 quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
36:11 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
36:12 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
36:13 ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare