Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
38:1 in finem Idithun canticum David
38:2 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam
38:3 non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum
38:4 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me
38:5 putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
38:6 miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar
38:7 quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea
38:8 adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
38:9 Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
38:10 cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum
38:11 amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
38:12 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur
38:13 ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum
38:14 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones
38:15 quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
38:16 quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
38:17 quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper
38:18 quoniam iniquitatem meam adnuntiabo cogitabo pro peccato meo
38:19 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique
38:20 qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem
38:21 non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
38:22 intende in adiutorium meum Domine salutis meae