Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalmi
LN·EN·DE

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

42:1 in finem in intellectum filiis Core

42:2 quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus

42:3 sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei

42:4 fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus

42:5 haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis

42:6 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei

42:7 Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico

42:8 abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt

42:9 in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae

42:10 dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus

42:11 dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus

42:12 quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus

Mark · 9 · 1 — daily verse
MMXXVI