Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72
78:1 intellectus Asaph adtendite populus meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei
78:2 aperiam in parabola os meum eloquar propositiones ab initio
78:3 quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis
78:4 non sunt occultata a filiis eorum in generationem alteram narrantes laudes Domini et virtutes eius et mirabilia eius quae fecit
78:5 et suscitavit testimonium in Iacob et legem posuit in Israhel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis
78:6 ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis
78:7 ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur opera Dei et mandata eius exquirant
78:8 ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum Deo spiritus eius
78:9 filii Effrem intendentes et mittentes arcus conversi sunt in die belli
78:10 non custodierunt testamentum Dei et in lege eius noluerunt ambulare
78:11 et obliti sunt benefactorum eius et mirabilium eius quae ostendit eis
78:12 coram patribus eorum quae fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos
78:13 interrupit mare et perduxit eos statuit aquas quasi utrem
78:14 et deduxit eos in nube diei et tota nocte in inluminatione ignis
78:15 interrupit petram in heremo et adaquavit eos velut in abysso multa
78:16 et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas
78:17 et adposuerunt adhuc peccare ei in ira excitaverunt Excelsum in inaquoso
78:18 et temptaverunt Deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis
78:19 et male locuti sunt de Deo dixerunt numquid poterit Deus parare mensam in deserto
78:20 quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem potest dare aut parare mensam populo suo
78:21 ideo audivit Dominus et distulit et ignis accensus est in Iacob et ira ascendit in Israhel
78:22 quia non crediderunt in Deo nec speraverunt in salutare eius
78:23 et mandavit nubibus desuper et ianuas caeli aperuit
78:24 et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis
78:25 panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam
78:26 transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum
78:27 et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut harenam maris volatilia pinnata
78:28 et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum
78:29 et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum adtulit eis
78:30 non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum
78:31 et ira Dei ascendit in eos et occidit pingues eorum et electos Israhel inpedivit
78:32 in omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt mirabilibus eius
78:33 et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione
78:34 cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad Deum
78:35 et rememorati sunt quia Deus adiutor est eorum et Deus excelsus redemptor eorum est
78:36 et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei
78:37 cor autem ipsorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento eius
78:38 ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non perdet eos et abundabit ut avertat iram suam et non accendet omnem iram suam
78:39 et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens
78:40 quotiens exacerbaverunt eum in deserto in ira concitaverunt eum in inaquoso
78:41 et conversi sunt et temptaverunt Deum et Sanctum Israhel exacerbaverunt
78:42 non sunt recordati manus eius die qua redemit eos de manu tribulantis
78:43 sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos
78:44 et convertit in sanguine flumina eorum et imbres eorum ne biberent
78:45 misit in eos cynomiam et comedit eos et ranam et disperdit eos
78:46 et dedit erugini fructus eorum et labores eorum lucustae
78:47 et occidit in grandine vineam eorum et moros eorum in pruina
78:48 et tradidit grandini iumenta eorum et possessionem eorum igni
78:49 misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem inmissionem per angelos malos
78:50 viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animarum eorum et iumenta eorum in morte conclusit
78:51 et percussit omne primitivum in terra Aegypti primitias laborum eorum in tabernaculis Cham
78:52 et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto
78:53 et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare
78:54 et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem adquisivit dextera eius et eiecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis
78:55 et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israhel
78:56 et temptaverunt et exacerbaverunt Deum excelsum et testimonia eius non custodierunt
78:57 et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum
78:58 et in ira concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt
78:59 audivit Deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israhel
78:60 et reppulit tabernaculum Selo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus
78:61 et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici
78:62 et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit
78:63 iuvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae
78:64 sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabuntur
78:65 et excitatus est tamquam dormiens Dominus tamquam potens crapulatus a vino
78:66 et percussit inimicos suos in posteriora obprobrium sempiternum dedit illis
78:67 et reppulit tabernaculum Ioseph et tribum Effrem non elegit
78:68 et elegit tribum Iuda montem Sion quem dilexit
78:69 et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula
78:70 et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post fetantes accepit eum
78:71 pascere Iacob servum suum et Israhel hereditatem suam
78:72 et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos