Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

81:1 exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob

81:2 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara

81:3 bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae

81:4 quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob

81:5 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit

81:6 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt

81:7 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma

81:8 audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me

81:9 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum

81:10 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud

81:11 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi

81:12 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis

81:13 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset

81:14 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam

81:15 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo

81:16 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos