Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalmi
LN·EN·DE

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

81:1 in finem pro torcularibus Asaph

81:2 exultate Deo adiutori nostro iubilate Deo Iacob

81:3 sumite psalmum et date tympanum psalterium iucundum cum cithara

81:4 bucinate in neomenia tuba in insigni die sollemnitatis nostrae

81:5 quia praeceptum Israhel est et iudicium Dei Iacob

81:6 testimonium in Ioseph posuit illud cum exiret de terra Aegypti linguam quam non noverat audivit

81:7 devertit ab oneribus dorsum eius manus eius in cofino servierunt

81:8 in tribulatione invocasti me et liberavi te exaudivi te in abscondito tempestatis probavi te apud aquam Contradictionis diapsalma

81:9 audi populus meus et contestabor te Israhel si audias me

81:10 non erit in te deus recens nec adorabis deum alienum

81:11 ego enim sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti dilata os tuum et implebo illud

81:12 et non audivit populus meus vocem meam et Israhel non intendit mihi

81:13 et dimisi illos secundum desideria cordis eorum ibunt in adinventionibus suis

81:14 si populus meus audisset me Israhel si in viis meis ambulasset

81:15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam

81:16 inimici Domini mentiti sunt ei et erit tempus eorum in saeculo

81:17 et cibavit illos ex adipe frumenti et de petra melle saturavit illos

Mark · 9 · 1 — daily verse
MMXXVI