Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalmi
LN·EN·DE

1 2 3 4 5 6 7

87:1 filiis Core psalmus cantici fundamenta eius in montibus sanctis

87:2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob

87:3 gloriosa dicta sunt de te civitas Dei diapsalma

87:4 memor ero Raab et Babylonis scientibus me ecce alienigenae et Tyrus et populus Aethiopum hii fuerunt illic

87:5 numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus

87:6 Dominus narrabit in scriptura populorum et principum horum qui fuerunt in ea diapsalma

87:7 sicut laetantium omnium habitatio in te

Mark · 9 · 1 — daily verse
MMXXVI