Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

89:1 misericordias Domini in aeternum cantabo in generationem et generationem adnuntiabo veritatem tuam in ore meo

89:2 quoniam dixisti in aeternum misericordia aedificabitur in caelis praeparabitur veritas tua *in eis;

89:3 disposui testamentum electis meis iuravi David servo meo

89:4 usque in aeternum praeparabo semen tuum et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam diapsalma

89:5 confitebuntur caeli mirabilia tua Domine etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum

89:6 quoniam quis in nubibus aequabitur Domino similis erit Domino in filiis Dei

89:7 Deus qui glorificatur in consilio sanctorum magnus et horrendus super omnes qui in circuitu eius sunt

89:8 Domine Deus virtutum quis similis tibi potens es Domine et veritas tua in circuitu tuo

89:9 tu dominaris potestatis maris motum autem fluctuum eius tu mitigas

89:10 tu humiliasti sicut vulneratum superbum in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos

89:11 tui sunt caeli et tua est terra orbem terrae et plenitudinem eius tu fundasti

89:12 aquilonem et mare tu creasti Thabor et Hermon in nomine tuo exultabunt

89:13 tuum brachium cum potentia firmetur manus tua et exaltetur dextera tua

89:14 iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae misericordia et veritas praecedent faciem tuam

89:15 beatus populus qui scit iubilationem Domine in lumine vultus tui ambulabunt

89:16 et in nomine tuo exultabunt tota die et in iustitia tua exaltabuntur

89:17 quoniam gloria virtutis eorum tu es et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum

89:18 quia Domini est adsumptio *nostra; et Sancti Israhel regis nostri

89:19 tunc locutus es in visione sanctis tuis et dixisti posui adiutorium in potentem exaltavi electum de plebe mea

89:20 inveni David servum meum in oleo sancto meo linui eum

89:21 manus enim mea auxiliabitur ei et brachium meum confirmabit eum

89:22 nihil proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non adponet nocere eum

89:23 et concidam a facie ipsius inimicos eius et odientes eum in fugam convertam

89:24 et veritas mea et misericordia mea cum ipso et in nomine meo exaltabitur cornu eius

89:25 et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius

89:26 ipse invocabit me pater meus es tu Deus meus et susceptor salutis meae

89:27 et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae

89:28 in aeternum servabo illi misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi

89:29 et ponam in saeculum saeculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli

89:30 si dereliquerint filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint

89:31 si iustitias meas profanaverint et mandata mea non custodierint

89:32 visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum

89:33 misericordiam autem meam non dispergam ab eo neque nocebo in veritate mea

89:34 neque profanabo testamentum meum et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita

89:35 semel iuravi in sancto meo si David mentiar

89:36 semen eius in aeternum manebit

89:37 et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis diapsalma

89:38 tu vero reppulisti et despexisti distulisti christum tuum

89:39 evertisti testamentum servi tui profanasti in terram sanctuarium eius

89:40 destruxisti omnes sepes eius posuisti firmamenta eius formidinem

89:41 diripuerunt eum omnes transeuntes viam factus est obprobrium vicinis suis

89:42 exaltasti dexteram deprimentium eum laetificasti omnes inimicos eius

89:43 avertisti adiutorium gladii eius et non es auxiliatus ei in bello

89:44 destruxisti eum a mundatione sedem eius in terram conlisisti

89:45 minorasti dies temporis eius perfudisti eum confusione diapsalma

89:46 usquequo Domine avertis in finem exardescet sicut ignis ira tua

89:47 memorare quae mea substantia numquid enim vane constituisti omnes filios hominum

89:48 quis est homo qui vivet et non videbit mortem eruet animam suam de manu inferi diapsalma

89:49 ubi sunt misericordiae tuae antiquae Domine sicut iurasti David in veritate tua

89:50 memor esto Domine obprobrii servorum tuorum quod continui in sinu meo multarum gentium

89:51 quod exprobraverunt inimici tui Domine quod exprobraverunt commutationem christi tui

89:52 benedictus Dominus in aeternum fiat fiat