Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
90:1 oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione
90:2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus
90:3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
90:4 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte
90:5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
90:6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat
90:7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
90:8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
90:9 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur
90:10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur
90:11 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
90:12 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
90:13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
90:14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris
90:15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
90:16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
90:17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige;