Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15
92:1 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime
92:2 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
92:3 in decacordo psalterio cum cantico in cithara
92:4 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo
92:5 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae
92:6 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec
92:7 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum
92:8 tu autem Altissimus in aeternum Domine
92:9 *quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
92:10 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi
92:11 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea
92:12 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur
92:13 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt
92:14 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt
92:15 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo