Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalmi
LN·EN·DE

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16

92:1 psalmus cantici in die sabbati

92:2 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo Altissime

92:3 ad adnuntiandum mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem

92:4 in decacordo psalterio cum cantico in cithara

92:5 quia delectasti me Domine in factura tua et in operibus manuum tuarum exultabo

92:6 quam magnificata sunt opera tua Domine nimis profundae factae sunt cogitationes tuae

92:7 vir insipiens non cognoscet et stultus non intelleget haec

92:8 cum exorti fuerint peccatores sicut faenum et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem ut intereant in saeculum

92:9 tu autem Altissimus in aeternum Domine

92:10 *quoniam ecce inimici tui Domine; quoniam ecce inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem

92:11 et exaltabitur sicut unicornis cornu meum et senectus mea in misericordia uberi

92:12 et despexit oculus meus inimicis meis et insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea

92:13 iustus ut palma florebit ut cedrus Libani multiplicabitur

92:14 plantati in domo Domini in atriis Dei nostri florebunt

92:15 adhuc multiplicabuntur in senecta uberi et bene patientes erunt

92:16 ut adnuntient quoniam rectus Dominus Deus noster et non est iniquitas in eo

Mark · 9 · 1 — daily verse
MMXXVI