Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Wisdom

1 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 21 22 23 24 25

6:1 audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae

6:2 praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum

6:3 quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur

6:4 quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis

6:5 horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet

6:6 exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur

6:7 non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus

6:8 fortioribus autem fortior instat cruciatio

6:9 ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis

6:10 qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant

6:11 concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam

6:12 clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam

6:13 praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat

6:14 qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet

6:15 cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus

6:16 quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis

6:17 initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia

6:18 cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est

6:19 incorruptio autem facit esse proximum Deo

6:20 concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum

6:21 []

6:22 quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem

6:23 neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae

6:24 multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est

6:25 ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis