20:1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento.
20:1 Il primo dì della settimana Maria Maddalena se ne va la mattina, che era ancor bujo, al monumento: e vede levata dal monumento la pietra.
20:2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
20:2 Corre perciò a trovar Simon Pietro, e quell'altro discepolo amato da Gesù, e dice loro: Hanno portato via dal monumento il Signore, e non sappiamo, dove lo abbian messo.
20:3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
20:3 Partì adunque Pietro, e quell'artro discepolo, e andaron al monumento.
20:4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
20:4 E correvano ambedue insieme, ma quell'altro discepolo corse più forte di Pietro, e arrivò il primo al monumento.
20:5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit.
20:5 E chinatosi, vide posati i lenzuoli, ma non entrò dentro.
20:6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
20:6 Dietro a lui arrivò Simon Pietro, ed entrò nel monumento, e vide posati i lenzuoli.
20:7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
20:7 E il fazzoletto, che era stato sulla sua testa, non posato insieme con le fasce, ma ripiegato in luogo a parte.
20:8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit :
20:8 Allora pertanto entrò anche l'altro discepolo, che era arrivato il primo al monumento: e vide, e credette.
20:9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
20:9 Imperocché non avevano per anco compreso dalla Scrittura, com' egli doveva risuscitare da morte.
20:10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
20:10 Ritornarono adunque i discepoli a casa.
20:11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum :
20:11 Maria però stava fuori del monuento piangendo. Mentre però ella piangeva, s'affacciò al monumento.
20:12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.
20:12 E vide due Angeli vestiti di bianco a sedere uno al capo, l'altro a piedi, dove era posto il corpo di Gesù.
20:13 Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum.
20:13 Ed essi lo dissero: Donna, perché piangi? Rispose loro: Perché hanno portato via il mio Signore; e non so, dove l'han messo.
20:14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est.
20:14 E detto questo, si voltò indietro, e Gesù in piedi: ma non conobbe, che era Gesù.
20:15 Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.
20:15 Gesù le disse: Donna, perché piangi? chi cerchi tu? Ella pensandosi, che fosse il giardiniere, gli disse: Signore, se tu lo hai portato via, dimmi, dove lo hai posto; ed io lo prenderò.
20:16 Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister).
20:16 Le disse Gesù: Maria. Ella rivolgisi gli disse: Rabboni (che vuol dir Maestro).
20:17 Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
20:17 Le disse Gesù: Non mi toccare: perché non sono ancora asceso al Padre mio: ma va' a' miei fratelli, e lor dirai: Ascendo al Padre mio, e Padre vostro, Dio mio, e Dio vostro.
20:18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
20:18 Andò Maria Maddalena a raccontare a' discepoli: Ho veduto il Signore, e mi ha detto questo, e questo.
20:19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.
20:19 Giunta adunque la sera di quel giorno, il primo della settimana ed essendo chiuse le porte, dove erano congregati i discepoli per paura de' Giudei, venne Gesù, e si stette in mezzo, e disse loro: Pace a voi.
20:20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
20:20 E detto questo, mostrò loro le sue mani, e il costato. Si rallegrarono per tanto i discepoli al vedere il Signore.
20:21 Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
20:21 Disse loro di nuovo Gesù: Pace a voi. Come mandò me il Padre, anch'io mando voi.
20:22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum :
20:22 E detto questo, soffiò sopra di essi, e disse: Ricevete lo Spirito santo.
20:23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt.
20:23 Saran rimessi i peccati a chi li rimetterete; e saran ritenuti a chi li riterrete.
20:24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
20:24 Ma Tommaso uno de' dodici, soprannoiuinato Didimo, non si trovò con essi al venir di Gesù.
20:25 Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
20:25 Gli disser però gli altri discepoli: Abbiam veduto il Signore. Ma egli disse loro: Se non veggo nelle mani di lui la fessura de' chiodi, e non metto il mio dito nel luogo de' chiodi, e non metto la mia mano nel suo costato, non credo.
20:26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis.
20:26 Otto giorni dopo di nuovo erano i discepoli in casa, e Tommaso con essi. Venne Gesù, essendo chiuse le porte, ei si pose in mezzo, e disse loro: pace a voi.
20:27 Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis.
20:27 Quindi dice a Tommaso: metti qua il tuo dito, e osserva le mani mie, e accosta la tua mano, e mettila nel mio costato: e non essere incredulo, ma fedele.
20:28 Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus.
20:28 Rispose Tommaso, e dissegli: Signor mio, e Dio mio.
20:29 Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt.
20:29 Gli disse Gesù: perché hai veduto, o Tommaso, hai creduto: beati coloro, che non hanno veduto, e hanno creduto.
20:30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc.
20:30 Vi sono anche molti altri segni fatti da Gesù in presenza de' suoi discepoli, che non sono registrati in questo libro.
20:31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
20:31 Questi poi sono stati registrati, affinchè crediate, che Gesù è il Cristo Figliuolo di Dio: e affinchè credendo i ottenghiate la vita nel nome di lui.