Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

46:1 in finem pro filiis Core psalmus

46:1 in finem pro filiis Core psalmus

46:2 propterea non timebimus dum turbabitur terra et transferentur montes in cor maris

46:3 sonaverunt et turbatae sunt aquae eorum conturbati sunt montes in fortitudine eius diapsalma

46:4 fluminis impetus laetificat civitatem Dei sanctificavit tabernaculum suum Altissimus

46:5 Deus in medio eius non commovebitur adiuvabit eam Deus mane diluculo

46:6 conturbatae sunt gentes inclinata sunt regna dedit vocem suam mota est terra

46:7 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob diapsalma

46:8 venite et videte opera Domini quae posuit prodigia super terram

46:9 auferens bella usque ad finem terrae arcum conteret et confringet arma et scuta conburet in igne

46:10 vacate et videte quoniam ego sum Deus exaltabor in gentibus exaltabor in terra

46:11 Dominus virtutum nobiscum susceptor noster Deus Iacob