Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22

25:1 psalmus David ad te Domine levavi animam meam

25:2 Deus meus in te confido non erubescam

25:3 neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur

25:4 confundantur iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi semitas tuas doce me

25:5 dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die

25:6 reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt

25:7 delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei * tu; propter bonitatem tuam Domine

25:8 dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via

25:9 diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas

25:10 universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius

25:11 propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim

25:12 quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit

25:13 anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram

25:14 firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis

25:15 oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos

25:16 respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego

25:17 tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me

25:18 vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea

25:19 respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me

25:20 custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te

25:21 innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te

25:22 libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis