Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
35:1 in finem servo Domini David
35:2 adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi
35:3 effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum
35:4 confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala
35:5 fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos
35:6 fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos
35:7 quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam
35:8 veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso
35:9 anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo
35:10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum
35:11 surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me
35:12 retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae
35:13 ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur
35:14 quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar
35:15 et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi
35:16 dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis
35:17 Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam
35:18 confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te
35:19 non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis
35:20 quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant
35:21 et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri
35:22 vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me
35:23 exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam
35:24 iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi
35:25 non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum
35:26 erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me
35:27 exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius
35:28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam