Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
1 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
37:1 psalmus David in rememorationem de sabbato
37:2 quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident
37:3 spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius
37:4 delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui
37:5 revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet
37:6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem
37:7 subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias
37:8 desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris
37:9 quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram
37:10 et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies
37:11 mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis
37:12 observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis
37:13 Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius
37:14 gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde
37:15 gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur
37:16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas
37:17 quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus
37:18 novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit
37:19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur
37:20 quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt
37:21 mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet
37:22 quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt
37:23 apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet
37:24 cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam
37:25 iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes
37:26 tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit
37:27 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi
37:28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit
37:29 iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum super eam
37:30 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium
37:31 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius
37:32 considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum
37:33 Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi
37:34 expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis
37:35 vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani
37:36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius
37:37 custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico
37:38 iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt
37:39 salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis
37:40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo