Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Psalm

1 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23

74:1 in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici

74:2 memor esto congregationis tuae quam possedisti ab initio redemisti virgam hereditatis tuae mons Sion in quo habitasti in eo

74:3 leva manus tuas in superbias eorum in finem quanta malignatus est inimicus in sancto

74:4 et gloriati sunt qui oderunt te in medio sollemnitatis tuae posuerunt signa sua signa

74:5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum quasi in silva lignorum securibus

74:6 exciderunt ianuas eius in id ipsum in securi et ascia deiecerunt

74:7 incenderunt igni sanctuarium tuum in terra polluerunt tabernaculum nominis tui

74:8 dixerunt in corde suo cognatio eorum simul quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra

74:9 signa nostra non vidimus iam non est propheta et nos non cognoscet amplius

74:10 usquequo Deus inproperabit inimicus inritat adversarius nomen tuum in finem

74:11 ut quid avertis manum tuam et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem

74:12 Deus autem rex noster ante saeculum operatus est salutes in medio terrae

74:13 tu confirmasti in virtute tua mare contribulasti capita draconum in aquis

74:14 tu confregisti capita draconis dedisti eum escam populis Aethiopum

74:15 tu disrupisti fontem et torrentes * tu siccasti fluvios Aetham;

74:16 tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem

74:17 tu fecisti omnes terminos terrae aestatem et ver tu plasmasti ea

74:18 memor esto huius inimicus inproperavit Dominum et populus insipiens incitavit nomen tuum

74:19 ne tradas bestiis animam confitentem tibi animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem

74:20 respice in testamentum tuum quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum

74:21 ne avertatur humilis factus confusus pauper et inops laudabunt nomen tuum

74:22 exsurge Deus iudica causam tuam memor esto inproperiorum tuorum eorum qui ab insipiente sunt tota die

74:23 ne obliviscaris voces inimicorum tuorum superbia eorum qui te oderunt ascendit semper