Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17
14:1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum.
14:2 Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël.
14:3 Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias.
14:4 Et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,
14:5 Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,
14:6 Noga quoque, et Napheg, et Japhia,
14:7 Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.
14:8 Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
14:9 Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.
14:10 Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthæos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua.
14:11 Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquæ : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
14:12 Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.
14:13 Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.
14:14 Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.
14:15 Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.
14:16 Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.
14:17 Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.