Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
3:1 David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
3:2 tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
3:3 quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.
3:4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
3:5 Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel :
3:6 Jebaar quoque et Elisama,
3:7 et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,
3:8 necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem :
3:9 omnes hi, filii David absque filiis concubinarum : habueruntque sororem Thamar.
3:10 Filius autem Salomonis, Roboam : cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
3:11 pater Joram : qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas :
3:12 et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariæ filius Joatham
3:13 procreavit Achaz patrem Ezechiæ, de quo natus est Manasses.
3:14 Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ.
3:15 Filii autem Josiæ fuerunt : primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
3:16 De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
3:17 Filii Jechoniæ fuerunt : Asir, Salathiel,
3:18 Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.
3:19 De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum :
3:20 Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.
3:21 Filius autem Hananiæ, Phaltias pater Jeseiæ, cujus filius Raphaia : hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
3:22 Filius Secheniæ, Semeia : cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
3:23 Filius Naariæ, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
3:24 Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.