Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69 70 71 72
7:1 Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,
7:2 præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),
7:3 et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
7:4 Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ.
7:5 Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
7:6 Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam.
7:7 Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël :
7:8 filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo :
7:9 filii Saphatia, trecenti septuaginta duo :
7:10 filii Area, sexcenti quinquaginta duo :
7:11 filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo :
7:12 filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor :
7:13 filii Zethua, octingenti quadraginta quinque :
7:14 filii Zachai, septingenti sexaginta :
7:15 filii Bannui, sexcenti quadraginta octo :
7:16 filii Bebai, sexcenti viginti octo :
7:17 filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo :
7:18 filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem :
7:19 filii Beguai, duo millia sexaginta septem :
7:20 filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque :
7:21 filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo :
7:22 filii Hasem, trecenti viginti octo :
7:23 filii Besai, trecenti viginti quatuor :
7:24 filii Hareph, centum duodecim :
7:25 filii Gabaon, nonaginta quinque :
7:26 filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.
7:27 Viri Anathoth, centum viginti octo.
7:28 Viri Bethazmoth, quadraginta duo.
7:29 Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.
7:30 Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.
7:31 Viri Machmas, centum viginti duo.
7:32 Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.
7:33 Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.
7:34 Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.
7:35 Filii Harem, trecenti viginti.
7:36 Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
7:37 Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.
7:38 Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
7:39 Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
7:40 Filii Emmer, mille quinquaginta duo.
7:41 Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.
7:42 Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ :
7:43 filii Josue et Cedmihel filiorum
7:44 Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores :
7:45 filii Asaph, centum quadraginta octo.
7:46 Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta octo.
7:47 Nathinæi : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
7:48 filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
7:49 filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,
7:50 filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
7:51 filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,
7:52 filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,
7:53 filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
7:54 filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,
7:55 filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
7:56 filii Nasia, filii Hatipha,
7:57 filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
7:58 filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,
7:59 filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.
7:60 Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
7:61 Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent,
7:62 filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.
7:63 Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum.
7:64 Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et ejecti sunt de sacerdotio.
7:65 Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.
7:66 Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,
7:67 absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque. Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque :
7:68 cameli eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti.
7:69 Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
7:70 Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
7:71 Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.
7:72 Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, in civitatibus suis.