Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
7:1 Nolite judicare, ut non judicemini.
7:2 In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
7:3 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?
7:4 aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?
7:5 Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
7:6 Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
7:7 Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.
7:8 Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.
7:9 Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?
7:10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?
7:11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?
7:12 Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.
7:13 Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
7:14 Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !
7:15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :
7:16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ?
7:17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit.
7:18 Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere.
7:19 Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
7:20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
7:21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.
7:22 Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?
7:23 Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.
7:24 Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,
7:25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.
7:26 Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam :
7:27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
7:28 Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.
7:29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.