Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
72:1 Psalmus Asaph. Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !
72:2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei :
72:3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
72:4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
72:5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
72:6 Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.
72:7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis.
72:8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt.
72:9 Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
72:10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
72:11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ?
72:12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias.
72:13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,
72:14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
72:15 Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
72:16 Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me :
72:17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
72:18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur.
72:19 Quomodo facti sunt in desolationem ? subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
72:20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
72:21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ;
72:22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :
72:23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
72:24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
72:25 Quid enim mihi est in cælo ? et a te quid volui super terram ?
72:26 Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
72:27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
72:28 Mihi autem adhærere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam : ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.