Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
81:1 Psalmus Asaph. Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.
81:2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?
81:3 Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.
81:4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
81:5 Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terræ.
81:6 Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.
81:7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
81:8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.