Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25
6:1 Melior est sapientia quam vires, et vir prudens quam fortis. Audite ergo, reges, et intelligite ; discite, judices finium terræ.
6:2 Præbete aures, vos qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum.
6:3 Quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo : qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur.
6:4 Quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiæ, neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
6:5 Horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his qui præsunt fiet.
6:6 Exiguo enim conceditur misericordia ; potentes autem potenter tormenta patientur.
6:7 Non enim subtrahet personam cujusquam Deus, nec verebitur magnitudinem ejus cujusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et æqualiter cura est illi de omnibus.
6:8 Fortioribus autem fortior instat cruciatio.
6:9 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei : ut discatis sapientiam, et non excidatis.
6:10 Qui enim custodierint justa juste, justificabuntur ; et qui didicerint ista, invenient quid respondeant.
6:11 Concupiscite ergo sermones meos ; diligite illos, et habebitis disciplinam.
6:12 Clara est, et quæ numquam marcescit, sapientia : et facile videtur ab his qui diligunt eam, et invenitur ab his qui quærunt illam.
6:13 Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.
6:14 Qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit ; assidentem enim illam foribus suis inveniet.
6:15 Cogitare ergo de illa sensus est consummatus, et qui vigilaverit propter illam cito securus erit.
6:16 Quoniam dignos se ipsa circuit quærens, et in viis ostendit se hilariter, et in omni providentia occurrit illis.
6:17 Initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia.
6:18 Cura ergo disciplinæ dilectio est, et dilectio custodia legum illius est ; custoditio autem legum consummatio incorruptionis est ;
6:19 incorruptio autem facit esse proximum Deo.
6:20 Concupiscentia itaque sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.
6:21 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis : diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.
6:22 Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit, referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei : sed ab initio nativitatis investigabo, et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem.
6:23 Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps sapientiæ.
6:24 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est.
6:25 Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.