Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43
16:1 Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
16:2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
16:3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
16:4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël :
16:5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :
16:6 Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.
16:7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :
16:8 Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : notas facite in populis adinventiones ejus.
16:9 Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.
16:10 Laudate nomen sanctum ejus : lætetur cor quærentium Dominum.
16:11 Quærite Dominum, et virtutem ejus : quærite faciem ejus semper.
16:12 Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ; signorum illius, et judiciorum oris ejus,
16:13 semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus.
16:14 Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.
16:15 Recordamini in sempiternum pacti ejus : sermonis quem præcepit in mille generationes,
16:16 quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac.
16:17 Et constituit illud Jacob in præceptum, et Israël in pactum sempiternum,
16:18 dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :
16:19 cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.
16:20 Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
16:21 Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
16:22 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
16:23 Cantate Domino omnis terra ; annuntiate ex die in diem salutare ejus :
16:24 narrate in gentibus gloriam ejus ; in cunctis populis mirabilia ejus.
16:25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.
16:26 Omnes enim dii populorum idola : Dominus autem cælos fecit.
16:27 Confessio et magnificentia coram eo : fortitudo et gaudium in loco ejus.
16:28 Afferte Domino, familiæ populorum : afferte Domino gloriam et imperium.
16:29 Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus : et adorate Dominum in decore sancto.
16:30 Commoveatur a facie ejus omnis terra : ipse enim fundavit orbem immobilem.
16:31 Lætentur cæli, et exultet terra, et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
16:32 Tonet mare et plenitudo ejus ; exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
16:33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino : quia venit judicare terram.
16:34 Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in æternum misericordia ejus.
16:35 Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
16:36 Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.
16:37 Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.
16:38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;
16:39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
16:40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.
16:41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.
16:42 Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.
16:43 Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ.