Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54

1:1 Adam, Seth, Enos,

1:2 Cainan, Malaleel, Jared,

1:3 Henoch, Mathusale, Lamech,

1:4 Noë, Sem, Cham, et Japtheth.

1:5 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.

1:6 Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma.

1:7 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.

1:8 Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.

1:9 Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan.

1:10 Chus autem genuit Nemrod : iste cœpit esse potens in terra.

1:11 Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,

1:12 Phetrusim quoque, et Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.

1:13 Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethæum quoque,

1:14 et Jebusæum, et Amorrhæum, et Gergesæum,

1:15 Hevæumque et Aracæum, et Sinæum.

1:16 Aradium quoque, et Samaræum, et Hamathæum.

1:17 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.

1:18 Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.

1:19 Porro Heber nati sunt duo filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan.

1:20 Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,

1:21 Adoram quoque, et Huzal, et Decla,

1:22 Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon

1:23 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti filii Jectan.

1:24 Sem, Arphaxad, Sale,

1:25 Heber, Phaleg, Ragau,

1:26 Serug, Nachor, Thare,

1:27 Abram : iste est Abraham.

1:28 Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.

1:29 Et hæ generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

1:30 et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,

1:31 Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis.

1:32 Filii autem Ceturæ concubinæ Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim.

1:33 Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.

1:34 Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Israël.

1:35 Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.

1:36 Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.

1:37 Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza.

1:38 Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.

1:39 Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.

1:40 Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison.

1:41 Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.

1:42 Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.

1:43 Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba.

1:44 Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.

1:45 Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.

1:46 Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith.

1:47 Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.

1:48 Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quæ juxta amnem sita est.

1:49 Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.

1:50 Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiæ Mezaab.

1:51 Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse cœperunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,

1:52 dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,

1:53 dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,

1:54 dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom.