Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31

24:1 Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.

24:2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.

24:3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.

24:4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.

24:5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.

24:6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.

24:7 Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,

24:8 tertia Harim, quarta Seorim,

24:9 quinta Melchia, sexta Maiman,

24:10 septima Accos, octava Abia,

24:11 nona Jesua, decima Sechenia,

24:12 undecima Eliasib, duodecima Jacim,

24:13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,

24:14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,

24:15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,

24:16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,

24:17 vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,

24:18 vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.

24:19 Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël.

24:20 Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia.

24:21 De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias.

24:22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath :

24:23 filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.

24:24 Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir.

24:25 Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias.

24:26 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno.

24:27 Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.

24:28 Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.

24:29 Filius vero Cis, Jerameel.

24:30 Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.

24:31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores : omnes sors æqualiter dividebat.