Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55
2:1 Filii autem Israël : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
2:2 Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.
2:3 Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
2:4 Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque.
2:5 Filii autem Phares : Hesron et Hamul.
2:6 Filii quoque Zaræ : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
2:7 Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.
2:8 Filii Ethan : Azarias.
2:9 Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.
2:10 Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.
2:11 Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
2:12 Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
2:13 Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
2:14 quartum Nathanaël, quintum Raddai,
2:15 sextum Asom, septimum David.
2:16 Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviæ : Abisai, Joab, et Asaël, tres.
2:17 Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.
2:18 Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.
2:19 Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quæ peperit ei Hur.
2:20 Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.
2:21 Post hæc ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quæ peperit ei Segub.
2:22 Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
2:23 Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum : omnes isti filii Machir patris Galaad.
2:24 Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quæ peperit ei Assur patrem Thecuæ.
2:25 Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
2:26 Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quæ fuit mater Onam.
2:27 Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.
2:28 Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.
2:29 Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quæ peperit ei Ahobban et Molid.
2:30 Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
2:31 Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
2:32 Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.
2:33 Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.
2:34 Sesan autem non habuit filios, sed filias : et servum ægyptium nomine Jeraa.
2:35 Deditque ei filiam suam uxorem : quæ peperit ei Ethei.
2:36 Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
2:37 Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.
2:38 Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,
2:39 Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.
2:40 Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,
2:41 Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
2:42 Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ; ipse est pater Ziph : et filii Maresa patris Hebron.
2:43 Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
2:44 Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.
2:45 Filius Sammai, Maon : et Maon pater Bethsur.
2:46 Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
2:47 Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
2:48 Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
2:49 Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
2:50 Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
2:51 Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
2:52 Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.
2:53 Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitæ, et Esthaolitæ.
2:54 Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronæ domus Joab, et dimidium requietionis Sarai :
2:55 cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.