Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41
5:1 Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus : sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum.
5:2 Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt : primogenita autem reputata sunt Joseph.)
5:3 Filii ergo Ruben primogeniti Israël : Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.
5:4 Filii Joël : Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,
5:5 Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,
5:6 Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
5:7 Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.
5:8 Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon.
5:9 Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.
5:10 In diebus autem Saul præliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad.
5:11 Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha :
5:12 Joël in capite, et Saphan secundus : Janai autem et Saphat in Basan.
5:13 Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.
5:14 Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.
5:15 Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.
5:16 Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.
5:17 Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël.
5:18 Filii Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad prælia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.
5:19 Dimicaverunt contra Agareos : Ituræi vero, et Naphis, et Nodab
5:20 præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur : et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
5:21 Ceperuntque omnia quæ possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
5:22 Vulnerati autem multi corruerunt : fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
5:23 Filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon : ingens quippe numerus erat.
5:24 Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum : Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.
5:25 Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terræ, quos abstulit Deus coram eis.
5:26 Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur : et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.
5:27 Filii Levi : Gerson, Caath, et Merari.
5:28 Filii Caath : Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.
5:29 Filii Amram : Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron : Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
5:30 Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue.
5:31 Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
5:32 Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.
5:33 Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.
5:34 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,
5:35 Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan,
5:36 Johanan genuit Azariam : ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam ædificavit Salomon in Jerusalem.
5:37 Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
5:38 Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,
5:39 Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,
5:40 Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.
5:41 Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.