Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
8:1 Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,
8:2 Nohaa quartum, et Rapha quintum.
8:3 Fueruntque filii Bale : Addar, et Gera, et Abiud,
8:4 Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,
8:5 sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.
8:6 Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.
8:7 Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.
8:8 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.
8:9 Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,
8:10 Jehus quoque, et Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus principes in familiis suis.
8:11 Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal.
8:12 Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad : hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus.
8:13 Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon : hi fugaverunt habitatores Geth.
8:14 Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth,
8:15 et Zabadia, et Arod, et Heder,
8:16 Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria.
8:17 Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,
8:18 et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal,
8:19 et Jacim, et Zechri, et Zabdi,
8:20 et Elioënai, et Selethai, et Eliel,
8:21 et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei.
8:22 Et Jespham, et Heber, et Eliel,
8:23 et Abdon, et Zechri, et Hanan,
8:24 et Hanania, et Ælam, et Anathothia,
8:25 et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac.
8:26 Et Samsari, et Sohoria, et Otholia,
8:27 et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham.
8:28 Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.
8:29 In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha :
8:30 filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,
8:31 Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth :
8:32 et Macelloth genuit Samaa : habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
8:33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
8:34 Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.
8:35 Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
8:36 Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri : porro Zamri genuit Mosa,
8:37 et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
8:38 Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan : omnes hi filii Asel.
8:39 Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.
8:40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum : et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin.