Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37
4:1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,
4:2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :
4:3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.
4:4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.
4:5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem :
4:6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
4:7 Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?
4:8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :
4:9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
4:10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
4:11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli :
4:12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
4:13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :
4:14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
4:15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,
4:16 dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.
4:17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
4:18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.
4:19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.
4:20 Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.
4:21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.
4:22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
4:23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
4:24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt :
4:25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?
4:26 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
4:27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël,
4:28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
4:29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
4:30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.
4:31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
4:32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
4:33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis.
4:34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant,
4:35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.
4:36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,
4:37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.