Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
8:1 Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.
8:2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
8:3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
8:4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
8:5 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabat illis Christum.
8:6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
8:7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
8:8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
8:9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum :
8:10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
8:11 Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
8:12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
8:13 Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
8:14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
8:15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :
8:16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
8:17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
8:18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
8:19 dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :
8:20 Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
8:21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.
8:22 Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
8:23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
8:24 Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
8:25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
8:26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta.
8:27 Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :
8:28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
8:29 Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.
8:30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ?
8:31 Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
8:32 Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est : et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
8:33 In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit ? quoniam tolletur de terra vita ejus.
8:34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?
8:35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
8:36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ?
8:37 Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
8:38 Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
8:39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
8:40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.