Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
32:1 Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.
32:2 Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate ; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta.
32:3 Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
32:4 Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
32:5 Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major ;
32:6 stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
32:7 Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
32:8 Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.
32:9 Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam ; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum.
32:10 Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
32:11 Obstupescite, opulentæ ; conturbamini, confidentes : exuite vos et confundimini ; accingite lumbos vestros.
32:12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
32:13 Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent : quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis !
32:14 Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum.
32:15 Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.
32:16 Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.
32:17 Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.
32:18 Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.
32:19 Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
32:20 Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.