Biblia Sacra (Vulgata Clementina)

Dataset "bibel" has no matching book for this selection.

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

35:1 Lætabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.

35:2 Germinans germinabit, et exsultabit lætabunda et laudans : gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron ; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.

35:3 Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.

35:4 Dicite pusillanimis : Confortamini, et nolite timere : ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos.

35:5 Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt ;

35:6 tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum : quia scissæ sunt in deserto aquæ, et torrentes in solitudine ;

35:7 et quæ erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.

35:8 Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur : non transibit per eam pollutus, et hæc erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.

35:9 Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi ; et ambulabunt qui liberati fuerint.

35:10 Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum : gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.