Biblia Sacra (Vulgata Clementina)
Dataset "bibel" has no matching book for this selection.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63
15:1 Igitur sors filiorum Judæ per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ.
15:2 Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quæ respicit meridiem.
15:3 Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
15:4 atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Ægypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ.
15:5 Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea quæ respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.
15:6 Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben :
15:7 et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, quæ vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.
15:8 Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusæi ad meridiem, hæc est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem :
15:9 pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
15:10 Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
15:11 Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
15:12 Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
15:13 Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut præceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
15:14 Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
15:15 Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
15:16 Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
15:17 Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem.
15:18 Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit.
15:19 At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
15:20 Hæc est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.
15:21 Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur,
15:22 et Cyna et Dimona et Adada,
15:23 et Cades et Asor et Jethnam,
15:24 Ziph et Telem et Baloth,
15:25 Asor nova et Carioth, Hesron, hæc est Asor ;
15:26 Amam, Sama, et Molada,
15:27 et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
15:28 et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
15:29 et Baala et Jim et Esem,
15:30 et Eltholad et Cesil et Harma,
15:31 et Siceleg et Medemena et Sensenna,
15:32 Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villæ earum.
15:33 In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena,
15:34 et Zanoë et Ængannim et Taphua et Enaim,
15:35 et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,
15:36 et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et villæ earum.
15:37 Sanan et Hadassa et Magdalgad,
15:38 Delean et Masepha et Jecthel,
15:39 Lachis et Bascath et Eglon,
15:40 Chebbon et Leheman et Cethlis,
15:41 et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et villæ earum.
15:42 Labana et Ether et Asan,
15:43 Jephtha et Esna et Nesib,
15:44 et Ceila et Achzib et Maresa : civitates novem, et villæ earum.
15:45 Accaron cum vicis et villulis suis.
15:46 Ab Accaron usque ad mare : omnia quæ vergunt ad Azotum et viculos ejus.
15:47 Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus ejus.
15:48 Et in monte : Samir et Jether et Socoth
15:49 et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir :
15:50 Anab et Istemo et Anim,
15:51 Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et villæ earum.
15:52 Arab et Ruma et Esaan,
15:53 et Janum et Beththaphua et Apheca,
15:54 Athmatha, et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior : civitates novem, et villæ earum.
15:55 Maon et Carmel et Ziph et Jota,
15:56 Jezraël et Jucadam et Zanoë,
15:57 Accain, Gabaa et Thamna : civitates decem et villæ earum.
15:58 Halhul, et Besur, et Gedor,
15:59 Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et villæ earum.
15:60 Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates duæ, et villæ earum.
15:61 In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
15:62 et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi : civitates sex, et villæ earum.
15:63 Jebusæum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusæus cum filiis Juda in Jerusalem usque in præsentem diem.